BREVIA Monachorum

BREVIA Monachorum
BREVIA Monachorum
dicebantur olim, quae a Monachis in ea Monasteria, cum quibus societatem, sen, ut aiunt, fraternitatem inierant, mittebantur, quibus Monachorum suorum mortem et obitum nuntiabant, quo pro iis statas ac ordinarias preces et missas exsolverent. Literae currentes dicuntur in Concilio apud Saponarias A. C. 859. c. 13. quarum formula ita concipitur in libro Usuum Ordinis Cisterciensis c. 98. extremô: Primâ Augusti obiit in Monasterio N. Nonnus N. de N. Sacerdos et Sacrista eiusdem Monasterii: pro cuius anima vestras precamur orationes ex charitate et orabimus pro vestris. Vide alias Formulas apud Haeftenum Disquisit. Monastic. l. 8. tr. 1. Disquis. 4. § 3. Brevium istiusmodi cura penes Eleemosynarios erat, uti ex l. Ordinis S. Victoris Paris. MS. c. 14. docer Car. du Fresne Glossar. qui plura hanc in rem ibi congessit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”